monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 2, 14
TURRINUS hoc colore usus est: volui, inquit, cedere, sed erant, qui dicerent non licere: hoc enim modo nobis legem saluberrimam tolli. disputaturi contra praemium patris videbantur et dicturi: 'non licet inter se cedere fortibus. non ipsorum tantum causa agitur sed publica. omnium interest scire, quis sit fortissimus. ' his vocibus hominum mis(sus) sum ad id certamen, in quo ad istum utraque pertineret victoria. quid putatis me dicturum? fortiorem me visum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis eram, istius esset. quid ergo? quare vicerim, quaeritis? visum est ad ruborem totius iuventutis pertinere neminem pugnasse fortius quam senem. et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit: vici te, pater, sed nempe vici tibi.